monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Allegorica expositio in Parabolas Salomonis, 2, 14, 9
Sed intuendum quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur, quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Dominum ipse reficitur; quod in opere figuratur Eliae, qui apud Sareptanam viduam quam pascit, et ipse pascitur.